Philippinae

Philippinae[1] (-arum, fpl.; vulgo: Pilipinas), seu plenius Insulae Philippinae[2][3][4], est nomen quod quasdam insulas designat Asiae australis-orientalis in occidentali Oceani Pacifici litore sitas, et Rempublicam Philippinarum quoque, cui caput est Manila, has insulas regentem. Insulae Philippinae nomen trahunt a Philippo II rege Hispanorum.[5] Praeses hodiernus est Rodericus Duterte, qui per suffragium universale electus est ad sexennii mandatum anno 2016.

Wikidata Philippinae
Res apud Vicidata repertae:
Philippinae: insigne
Philippinae: insigne
Philippinae: vexillum
Philippinae: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Res publica popularis Sinarum, Indonesia, Iaponia, Malaesia, Palau, Res publica Sinarum
Locus: 12°0′0″N 123°0′0″E
Caput: Manila

Gestio

res publica
Princeps: Ferdinandus Marcos iunior
Praefectus: Ferdinandus Marcos iunior
Consilium: Congress of the Philippines
Situs interretialis

Populus

Numerus: 109 035 343
Sermo publicus: lingua Philippinica, Anglice
Zona horaria: Philippine Standard Time, Asia/Manila
Moneta: Philippine peso

Commemoratio

Paean: Hymnus Nationalis Insularum Philippinarum
Praeceptum: Maka-Diyos, Maka-Tao, Makakalikasan at Makabansa

Sigla

ISO PH, PHL, 608; IOC PHI
Dominium interretiale: .ph
Praefixum telephonicum: +63
Siglum autoraedarum: RP
Philippinae inter civitates Asiae australes et orientales.

Regio, quae ex 7107 insulis constat, ex altera parte ad Mare Philippinum ex altera ad Sinense spectans, divisa est in partes tres, quarum prima pars septentrionalis appellatur Luconia (vulgo: Luzon) sive Luzonia, secunda media Visayana et tertia meridionalis Mindanaum.

Timoria Orientalis et Philippinae solae civitates Christianae in Asia Orientali habentur. Philippinarum insularum gentes variarum linguarum et morum et institutorum sunt. Hodie quidem regimen Philippinarum et grex musulmanorum separatisticus regionum meridianarum iam multa decennia inter sese armis confligunt.

Linguaerecensere

Linguae publicae sunt Anglica et Philippinica. Philippinica significat formam altam linguae Tagalae (vulgo: Tagalog), quae ut sermo patrius vel lingua franca adhibetur et numerum loquentium maximum habet. Homines circa 170 quidem linguis vernaculis utuntur. Maximae post Tagalam numero locutorum linguae sunt sermones Caebuanus et Ilocanus. Lingua Hispanica in insulis Philippinis fere exstincta est; litteraturam tamen valde ingentem reliquit et in multis verbis omnium linguarum Philippinarum inveniri potest.

Historiarecensere

Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Philippinarum.

Philippinae est nomen posterius Neolatinum, sed etiam ex Graecis et Romanis antiquis in margine orientali orbis terrarum nomine classico Prasodo Insularum cognitae, quarum insularum pars forsan agglomerata erat aut Maniola, quam Ptolemaeus descripsit. Postea detectae sunt anno 1521 a Ferdinando Magellano, navigatore Lusitano, in insula quae vulgo Mactan appellatur, prope Caebuam, occiso. Anno 1565 quam plurimas urbes, Michaele López de Legazpi duce, conquisitatores Hispanici ceperunt. Libera civitas sui iuris post regnum Hispaniae anno 1898 Insulae Philippinae declaratae sunt; imperium autem Civitatum Foederatarum Americae est subsecutum usque ad annum 1946, quo Philippinae iterum sui iuris factae sunt.

Rodericus Duterte et primus minister Malaysiae Mahathir Mohamad (15 Iulius 2018)

Geographiarecensere

Archipelagus Philippinarum ex plus septem milibus insularum constat. Omnis terra est plus quam centum pedum milia. Equidem Philippinae partim circumdantur ab Oceano Pacifico. Indonesia est ad meridiem sita; Paeninsula Indosinensis ad occasum; Taivania ad aquilonem. Manila, urbs princeps portusque Philippinarum, est locus in insula Luzonia situs. Quamquam Manila non est magna urbs in Philippinis, Urbs Quezon est suburbium Manilae et habet plurimos incolas. Philippinae sunt calidae umidaeque.

Tabula Philippinarum cum quinque super-regionibus et 81 provinciis.

Philippinae in quinque super-regiones et 81 provincias dividuntur:

RegioDesignatioProcurationis sedes
Regio IlocanaRegio IUrbs Ferdinandopolitana ab Unione, Unio
Regio Vallis CagaianaeRegio IIUrbs Tuguegaraoensis, Cagaianus
Regio Luconiensis CentralisRegio IIIUrbs Ferdinandopolitana, Pampanga
Regio CalabarzonaRegio IV-AUrbs Calambensis, Laguna
Regio MimaropensisRegio IV-BUrbs Calapana, Mindorus Orientalis
Regio BicolanaRegio VUrbs Legazpina, Albaius
Regio Insularum Bisaiarum OccidentaliumRegio VIUrbs Iloiloensis
Regio Insularum Bisaiarum CentraliumRegio VIIUrbs Caebuana
Regio Insularum Bisaiarum OrientaliumRegio VIIIUrbs Taclobana, Leyte
Regio Peninsulae ZamboangaeRegio IXUrbs Pagadiana, Zamboanga Meridionalis
Regio Mindanai SeptentrionalisRegio XUrbs Auricagaiana
Regio DavaoensisRegio XIUrbs Davaensis
Regio SoccuxargenaRegio XIIUrbs Coronadalensis, Cotabatus Meridionalis
Regio CaraganaRegio XIIIUrbs Butuanensis
Regio Autonoma Musulmani MindanaiARMMUrbs Cotabatensis
Regio Administrativa Catenae MontiumCARUrbs Baguioensis
Regio Capitalis NationalisNCRUrbs Manilana

Urbes principalesrecensere

Principales urbes Philippinarum sunt:

Fluminarecensere

Lacusrecensere

  • Lacus Baiae (Laguna de Bay)
  • Taalus

Mariarecensere

Navicula prope litus Boracay.

Montesrecensere

Provinciaerecensere

Philippinae in octoginta provincias (lingua Philippinica lalawigan sive probinsya) dividuntur, inter quas:

Provinciaurbs capitalis
AbraBangued
Aculana (Aklan)Kalibo
Agusana Meridionalis (Agusan del Sur)Prosperidad
Agusana Septemtrionalis (Agusan del Norte)Cabadbaran
AlbayUrbs Legazpina
Antica (Antique)Sanctus Iosephus de Buenavista
ApayaoKabugao
AuroraBaler
BasilanBasco
BataanBalanga
BatangasUrbs Batangasina
BatanesBasco
BenguetLa Trinidad
BiliranNaval
BoholTagbilaran
BukidnonMalaybalay
BulacanMalolos
CaebuaUrbs Caebuana
Cagaianum (Cagayan)Tuguegaraus
Camarines Meridionalis (Camarines Sur)Pili
Camarines Septentrionalis (Camarines Norte)Daet
CamiguinMambajao
Capix (Capiz)Roxas
CatanduanesVirac
CaviteImus (de jure), Tredecim Martyres (de facto)
CotabatoKidapawan
Cotabato Australis (South Cotabato)Koronadal
Davao de OroNabunturan
Davao del NorteTagum
Davao del SurDigos
Davao OccidentalisMalita
Davao OrientalisMati
GuimarasIordan
IfugaoLagawe
Ilocus Meridionalis (Ilocos Sur)Vigan
Ilocus Septentrionalis (Ilocos Norte)Laoag
Iloilum (Iloilo)Urbs Iloiloensis
Insulae Dinagat (Dinagat Islands)Sanctus Iosephus
IsabelaIlagan
KalingaTabuk
Lacuna (Laguna)Sancta Crux
Lanao del NorteTubod
Lanao del SurMarawi
Leyte Australis (Southern Leyte)Maasin
Leyte Septemtrionalis ([Northern] Leyte)Taclobana
MaguindanaoBuluan
MarinduqueBoac
MasbateUrbs Masbatensis
Mindorus Occidentalis (Occidental Mindoro)Mamburao
Mindorus Orientalis (Oriental Mindoro)Calapan
Misamis Occidentalis (Misamis Occidental)Oroquieta
Misamis Orientalis (Misamis Oriental)Cagayan de Oro
Negros OccidentalisBacolod
Negros OrientalisDumaguete
Nueva EcijaPalayan
Nueva ViscayaBayombong
Palavania (Palawan)Portus Principissae
PampangaSanctus Fernandus
Pangasinania (Pangasinan)Lingayen
Provincia Mountium (Mountain Province)Bontoc
Provinciam a Coniunctione (La Union)Sanctus Fernandus
QuezonLucena
QuirinoCabarroguis
RizalAntipolo
RomblonUrbs Rombloniesis
Sambalia (Zambales)Iba
Samaris (Samar)Catbalogan
Samarus Orientalis (Eastern Samar)Borongan
Samarus Septentrionalis (Northern Samar)Catarman
SaranganiAlabel
SiquijorUrbs Siquijor
SorsogonUrbs Sorsogonensis
Sultanus Kudarat (Sultan Kudarat)Isulan
SuluJolo
Surigao Meridionalis (Surigao del Sur)Tandag
Surigao Septemtrionalis (Surigao del Norte)Urbs Surigensis
TarlacUrbs Tarlacensis
Tawi-TawiBongao
Zamboanga del NorteDipolog
Zamboanga del SurPagadian
Zamboanga SibugayIpil

Homines clarirecensere

Universitatesrecensere

Nexus interni

Notaerecensere

Nexus externirecensere

Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippinas spectant.
Philippinae : politica
Praesides rei publicae Philippinarum
Secretarii rerum externarum Philippinenses

Elpidius Quirino 1946 • Ioachim Michael Elizalde 1948 • Carolus P. Romulo 1950 • Ioachim Michael Elizalde 1952 • Carolus P. Garcia 1953 • Felixberto M. Serrano 1957 • Emmanuel Pelaez 1961 • Salvator P. López 1963 • Carolus P. Romulo 1963 • Maurus Mendez 1964 • Narcissus Ramos 1965 • Carolus P. Romulo 1968 • Manuel Collantes 1984 • Arthurus M. Tolentino 1984 • Pacificus A. Castro 1985 • Salvator Laurel 1986 • Manuel Yan 1987 • Radulphus S. Manglapus 1987 • Robertus Romulo 1992 • Dominicus Siazon 1995 • Teofisto Guingona 2001 • Blas Ople 2002 • Franklin Ebdalin 2003 • Delia Albert 2003 • Albertus Romulo 2004 • Albertus del Rosario 2011 • Alanus Petrus Cayetano 2017 • Theodorus Locsin 2018

Capsae cognatae: Praesides Philippinarum
Philippinae : geographica
Luconia

I – Regio IlocanaII – Vallis CagayanIII – Luconia MediaIV-A – Calabarzon • IV-B – Mimaropa • V – Bicol Regio • CAR – Cordillera Administrative Region • NCR – National Capital Region

Visayana

VI – Visayas Occidentalis • VII – Visayas Media • VIII – Visayas Orientalis • NIR/XVIII – Negros Island Region

Mindanaum

IX – Paeninsula Zamboanga • X – Mindanao Septemtrionalis • XI – Regio DavaoXII – SoccsksargenXIII – CaragaARMM – Regio Mindanai Islamici Autonoma

Philippinae : historica
Africa

Guinea Hispanica · Ifni · Protectoratum Maroci · Praesidia Africana (Hippo Dyarrhytus, Saldae, Djerba, Septa, Rusadir, Orania, Tunes) · Sahara Hispanica Flumen Aureum, Hamra

America

Florida · Hispaniola · Iamaica · Ludoviciana · Territorium Nootka · Insula Trinitatis · Fluvius Argenteus · Nova Granata · Nova Hispania · Peruvia

Oceania

Guama · Insulae Carolinae · Insulae Mariannae · Insulae Palauenses · Philippinae