Inopia quaestus

Inopia quaestus[1] est prodigium oeconomicum, ubi operarii opera invite carent. Quod prodigium potest esse: momentarium ob commutationem oeconomicam acutam et repentinam, aut structurale ob industriae cuiuspiam naturam, aut dilatum aut cyclicum ob varia consilia in mercatu a rectoribus capta. In oeconomica quidam inopiae typi[2] velut theoriae inopiae quaestus conceptae sunt.

Gryllus politicus anni 1837 de quaestus inopia Americana.

De inopia et otiorecensere

Unam legis e paginis de
disserentibus

Disciplinae
Scholae
Systemata
Prodigia
Consuetudines regiminum

Opera dicitur negotium a hominibus singulis factum, ubi operarii quaestus causa laborant. Operarum autem inopia, quae involuntaria est, maxime discrepat ab otio, quod voluntarium est.

Tamen discrimen exactum inter otium et hanc inopiam ad gradum macro-oeconomicum ab oeconomis saepe solo difficile discernatur. Societas internationalis Laboris definit numerum opera carentium sicut "numerum operariorum qui nunc non laborant, sed laborare volunt, possunt et impigre operas quaerunt."[3]At oeconomi utilitatem huius definitionis dubitant, quia hic numerus potest discrepare a vera inopia operarum in societate. Exempli gratia in quarta parte anni 2004, secundum OECD,[4], pars incolarum inter 25 et 54 annos natos opera carentium fuit 4.6 % in CFA et 7.4 % in Francia. Eodem in tempore pars operariorum opera habentium fuit 86.3 % in CFA et 86.7% in Francia. Pars opera carentium igitur fuit 60 % plus in Francia quam in CFA, sed simul plures in Francia operas habebant quam in CFA.

Aliae criticae de inopiae mensura gyrant super effectum migrationis, bellorum, cultuum, seu discriminis oeconomici et methodorum calculandi quae inter varias civitates mundi aliquanto discrepant. Oeconomiae excogitatae, quae exempli gratia in civitatibus socialisticis sicut in vetere Unione Sovietica et Cuba inveniuntur, occupationi omnium operariorum provident, ubi operarii a societatibus sub dominio publico conducuntur, etsi nulla opera ibi ei est agendum. Haec res inopia occulta dici potest. Societates cooperativae (Co-Op) vulgo operarios numquam dimittunt, nisi societatem ipsam cadit. Et in Iaponia, mos populi re vera est omnino vitare operarios dimittere. Oeconomi igitur hodie de inopia malunt pluribus mensuris uti, quae plenum conspectum praebent.[5][6]

Distributio inopiae quaestus et inopiae libertatisrecensere

Tabula orbis terrarum, quae monstrat civitates secundum centesimam partem civium eorum opera carentium, anno 2006 a Argentura Speculatoria Centrali censa et in libro "CIA Factbook" edita.
Tabula orbis terrarum, quae monstrat civitates secundum Indicem Libertatis Mundi, anno 2006 a Fraser Institute editum.

Indicia oeconomica hodie fere demonstrant, quo minus impedimenta a regiminibus in mercatum laboris mixtum imposita, eo minor operariorum pars opera carentium in civitate. [7]

At sine dubio autem correlatio inter inopiam operarum et inopiam libertatis oeconomicae exacta non est. Inopiae operarum indicia fluctuant secundum fluctuationes oeconomicas quae discrepant inter civitates anno quodam. Et libertatis indicia plerumque adhibita quidem non solum illas res impositas metiuntur maxime mercatum laboris afficientes, velut: leges quae mercedem minimam aperte instituunt, quae conductores requirunt cautiones medicas operariis dare, quae operarios requirunt se in collegia consociare et conductores solos cum collegiis negotiari.

Argumenta Keynesiana de originerecensere

Scholae Marxisticae, Keynesianae et aliae iamdudum habuerunt inopiam operarum esse adiunctum omnium systematum capitalisticorum. Scholae Keynesianae fautores hanc inopiam proponunt moderare circumitus mercatorios deleniendo.

David Schweickart tantum suggerit capitalismum inopiam operarum necesse pati, at momentarie, nam inopia operarum est "manus invisibilis" —baculum tenens — quae potestatem operariorum inmodicam moderat. [8] Hac in perspectiva, inopia operarum est adiunctum capitalisticum speciale quod necesse est ut systema capitalisticum fungi possit. Operarii, cum opera non carent, mercedes profusas ab conductoribus postulant, compendia eorum diminuentes vel pretia mercium augentes, quod necessarie, secundum hanc perspectivam, oeconomiae nocet.

Oeconomi sicut Iosephus Schumpeter putaverunt omnes oeconomias capitalisticas natura fluctuare secundum circumitus mercatorios: oeconomia primum crescit (recuperatio, faucitas), tum decrescit (stagnatio, recessio), dein iterum crescit, etc.. Secundum has theorias, amissio operarum accidit cum aggregatum rerum quaesitum insufficit ad mercedes operarii sustinendas.

Ad circumitus oeconomicos deleniendos, oeconomi Keynesiani proponunt aggregatum rerum quaesitum moderare per varia instrumenta fiscalia, sicut vectigalia, faenora argentaria vel monetae revalorationem.

Argumenta Austriaca quae argumenta Keynesiana repudiarentrecensere

Scholae Austriacae et Classicae omnino argumenta Keynesiana de inopiae operarum origine repudiant, negantque oeconomias capitalisticas circumitus mercatorios magnos natura commorari, circumitus inopiae operarum necesse pati.

In capitalismum, oeconomi regimina de circumitu mercatorio creando culpant. Michael Kalecki igitur arguit nullum regimen in civitate democratica sinere mercatum liberum: politici regentes recessiones oeconomicas creant, ut favore vulgi in electionibus potiantur, faenora argentaria vel monetam consultu diminuendo, faucitatem oeconomicam continenter colentes, sed haec ingerentia in mercatu postea requirit correctionem oeconomicam, quae recessio vocatur.[9]

Quid accidat in mercatu libero recedentirecensere

Scholae Austriacae et Classicae diu arguerunt in mercatu libero inopiam operarum repentinam numquam diu permanere, quod operariorum mercedes ad statum oeconomicum dimissum cito decrescunt eo consilio ut operae conserventur. Re vera, si homo operarius quidam in mercatu libero malit otio frui quam minoris mercedis operam accipere, non possumus hunc statum inopiam operarum vocare.

Verumtamen, vel in mercatu libero, operarii serias difficultates possunt habere. Exempli gratia operarii possunt operas conducenter facere, quae artibus suis indignae sunt vel quae non sinunt illum qualitate victus apta frui. Haec inopia forsitan enim dicitur, nec inopia operarum sed inopia operarum dignarum. Cum hoc accidit, operariis necesse est, dum merces dimissa vel inopportune laborent, novas artes discere ut meliorem operam inveniant.

Quomodo regiminum consiliis inopia in mercatu mixto efficiaturrecensere

Oeconomi sicut Michael Kalecki et alii regimina de circumitu mercatorio creando culpant[9]. Regimina enim foenora argentaria vel monetam consultu diminuunt, faucitatem et favorem vulgi in electionibus petentes, et hoc postea requirit recessionem oeconomicam quae intemperantiam consequentem corrigat. At quomodo recessio inopiam operarum creat?

In recessione, operarum amissio sola accidit simulac opera facienda iam non meruit mercedem quam operarius petit aut quae lex imponit. Cum mercedis quantitas existimationi mercatus libere respondet, opera, nisi eius existimatio nulla facta sit, plerumque conservabitur.

Regimina quae modos capitalisticos et mercatum liberum improbant, vel quae favorem vulgi colunt, in mercatum saepe intercedunt, creando leges quae exempli gratia minimas mercedes imponunt. Leges huius generis directas habemus, quae mercedem minimam aperte instituunt, et leges indirectas, sicut eas quae requirunt conductores cautiones medicas operariis dare, et quae requirunt operarios se consociare in collegia et quae requirunt conductores solos cum collegiis negotiari. Collegia opifera persaepe mercedium systemata requirunt, inflexibilia et quae ad mercatum non conrespondent.

Internationalis iurum humanorum lexrecensere

Internationalis iurum humanorum lex, sicut Universa Iurum Humanorum Declaratio [10], Articulus XXIII, Charta Socialis Europaea[11] et Yogyakartae Principia [12] affirmant protectionem ex inopia operarum etiam ius ad collegium opificum. Etiam Societas internationalis Laboris ab Pactione Internationali de Iuribus Civilibus et Politicis comfirmatur.

Notaerecensere

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009
  2. Aarwini situs interretialis de quattuor typis inopiae quaestus. (Anglice)
  3. International Labour Organization, Bureau of Statistics,The Thirteenth International Conference of Labour Statisticians (Tertius Decimus Conventus Laboris Indiciorum Periti), 21 Iulii, 2007
  4. Confer Employment Outlook 2005 ISBN 92-64-01045-9
  5. "Dean Baker, Center for Economic and Policy Research" 
  6. Raymond Torres, OECD head of Employment Analysis, Le Monde, 30 mai 2007: unemployment measure is less and less meaningful to measure labour market efficiency.
  7. p. 580, in George Reisman, Capitalism:A Treatise on Economics, 1990, Jameson Books, Ottawa, Illinois. ISBN 0-915463-73-3; Versio pdf gratis praebita hic:http://www.capitalism.net/
  8. Confer ex Vicipaedia Anglica: "Capitalism cannot be a full-employment economy, except in the very short term. For unemployment is the "invisible hand" -- carrying a stick -- that keeps the workforce in line." Acceptum die 4 Dec. 2008
  9. 9.0 9.1 Michal Kalecki, 1899-1970.
  10. Universa Iurum Humanorum Declaratio
  11. Charta Socialis Europaea, Articlus I
  12. Yogyakartae Principia, Principio XII

Nexus interni