Cultura Ucrainae

Cultura Ucrainae est valorum materialium spiritualiumque compositum Ucrainorum et historiae inde demanantis. Protinus nexus cum disquisitionibus ethnicis de populo Ucrainico et de historiographia Ucrainica, quae praecipue ad historiam Kioviae eiusque circumiectorum refert.

Vexillum Ucrainae

Cultura Ucrainae origine sua coniuncta est cum cultura Ruthenica antiqua, qua saeculo decimo sumptio religionis Christianae accidit, quae commutationes maiores magni valoris in evolutione culturae effecit. Quia terrae Ucrainicae in regna alia comprehendebatur, homines nobiles Ucraini a saeculo sexto decimo culturam Polonicam, a saeculo duodevicesimo vero Russicam large acceperunt. Idcirco fundamenta culturae Ucrainicae propriae cultura populi rustici (agricolarum, cosacorum, fabrorum) facta sunt.

Ex hominibus Ucrainicis in cultura emeritis sunt, inter quos Gregorius Skovoroda, philosophus, scriptor, musicus; Ioannes Kotljarevs'kyj poeta dramaticus; Nicolaus Gogol, scriptor; Tarasius Ševčenko, poeta et pictor; Nicolaus Kostomarov historicus et scriptor; Alexander Potebnja, philologus et philosophus; Elias Repin, pictor; scriptores Ioannes Franko et Michael Kocjubyns'kyj; poetria Lesja Ukrajinka; Vladimirus Vernadskij, rerum naturae investigator et philosophus; Ioannes Poddubnyj, athleta; Antonius Makarenko et Basilius Suchomlyns'kyj, paedagogi ac scriptores; Georgius Kondratjuk et Sergius Korolëv, eruditi ac inventores; Alexander Dovženko, Alexander Ptuško et Sergius Bondarčuk, moderatores cinematographici; Ioannes Kozlovs'kyj et Demetrius Hnatjuk cantores. Sed idcirco Ucraina olim parte sua maxima ad Imperium Russicum et dein ad Unionem Sovieticam pertinebat, Ucraini noti (nonnumquam ad Russiam migrantes et opera sua Russice creantes, ut, e.g., Gogol) saepe inter homines claros Russicos seu Sovieticos numerantur.

Maximi momenti videlicet est lingua Ucrainica ipsa in identitate corroboranda.

Moresrecensere

Dies festirecensere

Ucrainici dies festi sunt:

Linguaerecensere

Lingua principalis lingua Ucrainica est. Partes minores linguam Russicam, slavicam quoque linguam, loquuntur (circum Odessam, Crimeam, Donetskum, Prataliam).

Artesrecensere

Musica Ucrainaerecensere

Musica Ucrainica musicam vulgarem, musicam classicam, musciam popularem et alia genera continet.

Musica popularisrecensere

  • Alina Pas — cantrix Ucrainica
  • Iana Shemaeva (Jerry Heil) — cantrix Ucrainica
  • Kalus — grex musicus (Stefania, musica hiphop)
  • Kozak System — grex musicus rock
  • Oceanus Elsae — grex musicus rock
  • Scriabin — grex musicus (1989—2015)
  • Tina Karol — cantrix Ucrainica

Literatura Ucrainicarecensere

Literatura Ucrainica adhuc maiore in parte sub dominationibus aliorum civitatum, imprimis Re Publica Utriusque Nationis, Re Publica Polonica Secunda, Imperio Russico, Regno Romaniae, Imperio Austriae et Hungariae, et Imperio Ottomanico. Hac de causa sub impulsis extraneis verba nova in linguam Ucrainicam entrabant.

Ioannes Kotljarevs'kyj
(1769–1838)
Tarasius Ševčenko
(1814–1861)
Ioannes Franko
(1856–1916)
Michael Kocjubyns'kyj
(1864–1913)
Lesja Ukrajinka
(1871–1913)

Post Bellum Mundanum Secundum, sub Nicetate Chruščëvo, secretario primo Factionis Communisticae Ucrainae (1953—1964) literatura Ucrainica efflorescebat, quo proposita historiae Ucrainae reamplificata sunt. Auctores momenti maioris fuerunt Ivan Svitlytschnyj (1929—1992) et Ivan Dsjuba (1931—2022), poeta poetriaeque lyricae Lina Kostenko (1939 nata), Mykola Vinhranovskyj (1936—2004), Vasyl Stus (1938—1985), Ivan Dratsch (1936—2018).

Nexus externirecensere

Vicimedia Communia plura habent quae ad culturam Ucrainicam spectant.