Bacteria
Bacteria (Graece βακτήριον 'parvum baculum') sunt organismi plerumque libere viventes et omnibus locis praesentes, qui saepe in una cellula consistunt ac magnum microorganismorum prokaryoticorum dominium constituunt. Ferme pauca micrometra longa, inter prima vitae genera in tellure orta erant, atque in plurimis eius habitationibus iam inveniuntur. Solum, aquam, fontes calidos acidicos, ramenta radioactiva, et biosphaeram profundam corticis Telluris habitant. Magni momenti sunt bactera in multis circuli nutrimentorum gradibus per nutrimenta sicut nitrogenium ex atmosphera extracta et ficta. Circulus nutrimentorum decompositionem corporum mortuorum comprehendit, ubi bacteria rationem gradus putrefactionis reddunt. In communitatibus biologicis quae spiramenta hydrothermalia et manationes frigidas circumdant, bacteria extremophilia nutrimenta ad vitam sustenendam necessaria per composita soluta, sicut sulphidum hydrogenii et methanum, ad energiam conversa praebent. Bacteria praeterea symbiotice et parasitice cum plantis animalibusque coniunguntur. Plurima nondum rite circumscripta sunt, multaeque species coli in laboratorio non possunt. Studium bacteriorum est bacteriologia, provincia microbiologiae.

Actinobacteria
Aquificae
Armatimonadetes
Bacteroidetes
Caldiserica
Chlamydiae
Chlorobi
Chloroflexi
Chrysiogenetes
Cyanobacteria
Deferribacteres
Deinococcus-Thermus
Dictyoglomi
Elusimicrobia
Fibrobacteres
Firmicutes
Fusobacteria
Gemmatimonadetes
Lentisphaerae
Nitrospira
Planctomycetes
Proteobacteria
Spirochaetes
Synergistetes
Tenericutes
Thermodesulfobacteria
Thermomicrobia
Thermotogae
Verrucomicrobia[1]


Bacteria ubique sunt, et nonnulla morbos efficiunt.
Taxinomia bacteriorum multum disputatur. Post systema trium dominiorum a Carolo Woese anno 1977 propositum, bacteria dominium habentur, regni igitur gradus manet non usitatus. Secundum indicem LPSN, dominio sunt triginta phyla, ad dexteram partem huius paginae indicata.


Structura bacteriorum Conferatur pagina principalis Cytosceletus.
Cytosceletus cellulae figuram ad locum tenet.